monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 1, 1
Anno tertio regni Ioacim regis Iuda, venit Nabuchodonosor rex Babylonis Ierusalem, et obsedit eam. Ioacim filius Iosiae cuius tertio decimo anno prophetare orsus est Ieremias, sub quo et Olda mulier prophetavit, ipse est qui alio nomine appellatur Heliachim, et regnavit super tribum Iuda et Ierusalem annis undecim: cui successit in regnum filius eius Ioachim, cognomento Iechonias; qui tertio mense regni sui, die decimo, captus est a ducibus Nabuchodonosor, ductusque est in Babylonem, et in loco eius constitutus est Sedecias filius Iosiae patruus eius, cuius anno undecimo Ierusalem capta atque subversa est.