monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 0, 10
Illud quoque lectorem admoneo, Danielem non iuxta LXX interpretes, sed iuxta Theodotionem Ecclesias legere, qui utique post adventum Christi incredulus fuit: licet eum quidam dicant ebionitam, qui altero genere Iudaeus est. Sed et Origenes de Theodotionis opere in editione Vulgata asteriscos posuit, docens defuisse quae addita sunt, et rursus quosdam versus obelis praenotavit, superflua quaeque designans.