monumenta.ch > Helpericus Sangallensis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Helpericus Sangallensis, De computo, p2, 1
Cum fratribus adolescentioribus nostris quaedam calculatoriae artis rudimenta communi sermone explicare coepissem, quo eis huiusce quoque non contemnendae, ut multi arbitrantur, scientiae aliquid impertirer, quos in arte grammatica, prout divina auxiliata est munificentia, aliquatenus induxeram, nescio quo accensi desiderio instare vehementer coeperunt, quatenus ea, quae viva voce deprompseram, multorum utilitati profutura qualicunque scripto ederem, ut, si quando haec, ut solet mens humana diversis dedita curis multa oblivisci, memoriae exciderent, litterarum suffragiis ea quoquo modo reparare valerent. Quibus cum obnoxius [f. obnixius] renitens, id quod erat obtenderem, superesse scilicet libros de hac eadem re tum dilucide, tum venuste maiorum nostrorum tempore editos, praecipue venerabilis viri Domini Bedae presbyteri, qui cum in aliis, tum etiam in hoc sanctae Ecclesiae utilitati plurimum esudavit; illorum lectionem instarent: illos diutina meditatione perdiscere studerent, a me intentionem averterent, nec me aggredi cogerent opus omnium sputis obnoxium, cunctorum deridiculis dignum, praesertim cum sim ingenio rudis, sermone impeditus, et ne rusticano quidem eloquio balbutire sufficiam, nedum veritatis quippiam comminisci praesumam.