monumenta.ch > Hegesippus Ps > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hegesippus Ps, Hegesippi qui dicitur Historiae libri 5, 1, 1, 3
Et congregata manu atque Asidaeis in societatem adscitis ipse cum filiis suis temerantes usum patrium et iustitias legis alios necauit, plerosque expulit bellique sabbato adoriendi auctor fuit, ne simili arte ipsi quoque deciperentur, sicut iam plerique eorum, dum sabbato bellum suscipere detrectant, inruentibus in se hostibus inulti occubuere.