monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 19, 6
Et multos tales intra Ecclesiam, fratres charissimi, cernitis, sed eos nec imitari. nec desperare debetis. Quid enim sit hodie aspicimus, sed quid cras futurus sit unusquisque nescimus. Plerumque et qui post nos venire cernitur per agilitatem nos boni operis antecedit, et vix eum cras sequimur quem hodie praeire videbamur. Certe cum Stephanus pro fide moreretur, Saulus lapidantium vestimenta servabat. Omnium ergo lapidantium manibus ipse lapidavit, qui ad lapidandum omnes exertos reddidit, et tamen eumdem ipsum in sancta Ecclesia laboribus antecessit quem persequendo martyrem fecit. Duo ergo sunt quae sollicite pensare debemus. Quia enim multi vocati, sed pauci electi sunt, primum est ut de se quisque minime praesumat, quia etsi iam ad fidem vocatus est, utrum perenni regno dignus sit nescit. Secundum vero est ut unusquisque proximum, quem fortasse iacere in vitiis conspicit, desperare non audeat, quia divinae misericordiae divitias ignorat.