monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18 > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 17, 16
Quanto autem mundus gladio feriatur aspicitis, quibus quotidie percussionibus intereat populus videtis. Cuius hoc nisi nostro praecipue peccato agitur? Ecce depopulatae urbes, eversa castra, Ecclesiae ac monasteria destructa, in solitudinem agri redacta sunt. Sed nos pereunti populo auctores mortis existimus, qui esse debuimus duces ad vitam. Ex nostro etenim peccato populi turba prostrata est, quia, nostra faciente negligentia, ad vitam erudita non est. Quid autem animas hominum nisi cibum Domini dixerimus, quae ad hoc sunt conditae, ut in eius corpore traiiciantur, id est ut in aeternae Ecclesiae augmentum tendant? Sed huius cibi condimentum nos esse debuimus. Sicut enim paulo superius praefati sumus, missis praedicatoribus dicitur: Vos estis sal terrae . Si igitur cibus Dei est populus, condimentum cibi sacerdotes esse debuerunt. Sed quia dum nos ab orationis et eruditionis sanctae usu cessamus, sal infatuatum est, condire non valet cibos Dei, atque idcirco ab auctore non sumitur, quia exigente fatuitate nostra, minime conditur. Pensemus ergo qui unquam per linguam nostram conversi, qui de perverso suo opere nostra increpatione correpti, poenitentiam egerunt, quis luxuriam ex nostra eruditione deseruit, quis avaritiam, quis superbiam declinavit? Pensemus quod lucrum Deo fecimus nos, qui, accepto talento, ab eo ad negotium missi sumus. Etenim dicit: Negotiamini dum venio . Ecce iam venit, ecce de nostro negotio lucrum requirit. Quale ei animarum lucrum de nostra negotiatione monstrabimus? Quot eius conspectui animarum manipulos de praedicationis nostrae segete illaturi sumus?