monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 15
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 17, 15
Imploremus Ieremiae lacrymas; consideret mortem nostram, et deplorans dicat: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum? Aurum quippe obscuratum est, quia sacerdotum vita quondam per gloriam virtutum clara, nunc per actiones infimas ostenditur reproba. Color optimus est mutatus, quia ille sanctitatis habitus per terrena et abiecta opera ad ignominiam despectionis venit. Lapides vero sanctuarii intrinsecus habebantur, nec sumebantur in summi sacerdotis corpore, nisi cum, sancta sanctorum ingrediens, in secreto sui conditoris apparebat. Nos ergo, fratres charissimi, nos sumus lapides sanctuarii qui apparere semper debemus in secreto Dei; quos nunquam necesse est foris conspici, id est nunquam in extraneis actionibus videri. Sed dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum, quia hi qui per vitam et orationem intus semper esse debuerant per vitam reprobam foris vacant. Ecce iam pene nulla est saeculi actio quam non sacerdotes administrent. Dum ergo, in sancto habitu constituti, exteriora sunt quae exhibent, quasi sanctuarii lapides foris iacent. Quia enim Graeca voce platea a latitudine vocatur, sanctuarii lapides a plateis sunt cum religiosi quique lata mundi itinera sectantur. Nec solum in plateis, sed et in capite platearum dispersi sunt, quia et per desiderium huius mundi opera peragunt, et tamen de religioso habitu culmen honoris quaerunt. In capite ergo platearum dispersi sunt, quia et iacent per ministerium operis, et honorari volunt de imagine sanctitatis.