monumenta.ch > Donatus > bbb207.10v > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 17, 9
Proinde considerandum nobis est ut, in quantum valet quisque, in quantum sufficit, et terrorem venturi iudicii, et dulcedinem regni, susceptae Ecclesiae insinuare contendat. Et qui una eademque exhortationis voce non sufficit simul cunctos admonere, debet singulos, in quantum valet, instruere, privatis locutionibus aedificare, exhortatione simplici fructum in filiorum suorum cordibus quaerere. Debemus namque pensare continuo quod sanctis apostolis dicitur, et per apostolos nobis: Vos estis sal terrae . Si ergo sal sumus, condire mentes fidelium debemus. Vos igitur, qui pastores estis, pensate quia Dei animalia pascitis. De quibus profecto animalibus Deo per Psalmistam dicitur: Animalia tua habitabunt in ea . Et saepe videmus quod petra salis brutis animalibus ponitur, ut eamdem salis petram lambere debeant, et meliorari. Quasi ergo inter bruta animalia petra salis debet esse sacerdos in populis. Curare namque sacerdotem necesse est, quae singulis dicat, unumquemque qualiter admoneat, ut quisquis sacerdoti iungitur, quasi ex salis tactu, aeternae vitae sapore condiatur. Sal etenim terrae non sumus, si corda audientium non condimus. Quod profecto condimentum ille veraciter proximo impendit qui praedicationis verbum non subtrahit.