monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 17, 6
Sequitur: In quamcunque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui. Et si ibic fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. Pax quae ab ore praedicatoris offertur, aut requiescit in domo, si in ea filius pacis fuerit, aut ad eumdem praedicatorem revertitur; quia aut erit quisque praedestinatus ad vitam, et coeleste verbum sequitur quod audit; aut si nullus audire voluerit, ipse praedicator sine fructu non erit, quia ad eum pax revertitur, quoniam ei a Domino pro abore sui operis merces recompensatur.