monumenta.ch > Gregorius Magnus > 42 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 17, 5
Unde et subditur: Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. Praedicatori etenim tanta debet in Deo esse fiducia, ut praesentis vitae sumptus quamvis non provideat, tamen sibi hos non deesse certissime sciat, ne dum mens eius occupatur ad temporalia, minus aliis provideat aeterna. Cui etiam per viam neminem salutare conceditur, ut sub quanta festinatione iter praedicationis pergere debeat ostendatur. Quae si quis verba etiam per allegoriam velit intelligi, in sacculo pecunia clausa est; pecunia vero clausa est sapientia occulta. Qui igitur sapientiae verbum habet, sed hoc erogare proximo negligit, quasi pecuniam in sacculo ligatam tenet. Unde scriptum est: Sapientia abscondita, et thesaurus occultus, quae utilitas in utrisque? Quid vero per peram, nisi onera saeculi; et quid hoc loco per calceamenta, nisi mortuorum operum exempla signantur? Qui ergo officium praedicationis suscipit, dignum non est ut onus saecularium negotiorum portet, ne dum hoc eius colla deprimit, ad praedicanda coelestia non assurgat. Nec debet stultorum operum exempla conspicere, ne sua opera quasi ex mortuis pellibus credat munire. Sunt etenim multi qui pravitatem suam ex alienis pravitatibus tuentur. Quia enim alios talia fecisse considerant, se haec facere licenter putant. Hi quid aliud faciunt, nisi pedes suos ex mortuorum animalium munire pellibus conantur? Omnis vero qui salutat in via, ex occasione salutat itineris, non ex studio optandae eiusdem salutis. Qui igitur non amore aeternae patriae, sed praemiorum ambitu salutem audientibus praedicat, quasi in itinere salutat, quia ex occasione, et non ex intentione, salutem audientibus exoptat.