monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 8, 2
Regem vero natum angelus nuntiat, eiusque voci angelorum chori concinunt, et congaudentes clamant: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Prius quippe quam Redemptor noster nasceretur per carnem, discordiam cum angelis habuimus, a quorum claritate atque munditia per primae culpae meritum, per quotidiana delicta longe distabamus. Quia enim peccando extranei eramus a Deo, extraneos nos a suo consortio deputabant angeli cives Dei. Sed quia nos cognovimus Regem nostrum, recognoverunt nos angeli cives suos. Quia enim coeli Rex terram nostrae carnis assumpsit, infirmitatem nostram illa iam angelica celsitudo non despicit. Ad pacem nostram angeli redeunt, intentionem prioris discordiae postponunt; et quos prius infirmos abiectosque despexerant, iam socios venerantur. Hinc est enim quod Loth et Iosue angelos adorant, nec tamen adorare prohibentur; Ioannes vero in Apocalypsi sua adorare angelum voluit, sed tamen idem hunc angelus ne se debeat adorare compescuit, dicens: Vide ne feceris, conservus enim tuus sum et fratrum tuorum . Quid est quod ante Redemptoris adventum angeli ab hominibus adorantur, et tacent, postmodum vero adorari refugiunt, nisi quod naturam nostram, quam prius despexerant, postquam hanc super se assumptam conspiciunt, substratam sibi videre pertimescunt? Nec iam sub se velut infirmam contemnere ausi sunt, quam super se videlicet in coeli Rege venerantur. Nec habere dedignantur hominem socium, qui super se adorant hominem Deum. Curemus ergo, fratres charissimi, ne qua nos immunditia polluat, qui in aeterna praescientia et Dei cives, et angelis eius aequales sumus. Vindicemus moribus dignitatem nostram, nulla nos luxuria inquinet, nulla nos turpis cogitatio accuset, non malitia mentem mordeat, non invidiae rubigo consumat, non elatio inflet, non ambitio per terrena oblectamenta dilaniet, non ira inflammet. Dii etenim vocati sunt homines. Defende ergo tibi, o homo, contra vitia honorem Dei, quia propter te factus est Deus homo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.