monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 5, 1
Audistis, fratres charissimi, quia ad unius iussionis vocem Petrus et Andreas, relictis retibus, secuti sunt Redemptorem. Nulla vero hunc facere adhuc miracula viderant, nihil ab eo de praemio aeternae retributionis audierant; et tamen ad unum Domini praeceptum hoc quod possidere videbantur obliti sunt. Quanta nos eius miracula videmus, quot flagellis affligimur, quantis minarum asperitatibus deterremur, et tamen vocantem sequi contemnimus? In coelo iam sedet, qui de conversione nos admonet; iam iugo fidei colla gentium subdidit, iam mundi gloriam stravit, iam, ruinis eius crebrescentibus, districti sui iudicii diem propinquantem denuntiat; et tamen superba mens nostra non vult hoc sponte deserere quod quotidie perdit invita. Quid ergo, charissimi, quid in eius iudicio dicturi sumus, qui ab amore praesentis saeculi nec praeceptis flectimur, nec verberibus emendamur?