monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 4, 4
Sed concessa potestate praedicationis, concessis virtutum miraculis, quid Redemptor noster subiungat audiamus: Gratis accepistis, gratis date. Praesciebat namque nonnullos hoc ipsum donum accepti Spiritus in usum negotiationis inflectere, et miraculorum signa ad avaritiae obsequium declinare. Hinc est enim quod Simon Magus, per impositionem manus edita miracula conspiciens, percipere donum Spiritus sancti pecunia voluit , scilicet ut deterius venderet quod male comparasset. Hinc de templo redemptor noster flagello de resticulis facto turbas eiecit, cathedras vendentium columbas evertit . Columbas quippe vendere est impositionem manus qua Spiritus sanctus accipitur, non ad vitae meritum, sed ad praemium dare. Sed sunt nonnulli qui quidem nummorum praemia ex ordinatione non accipiunt , et tamen sacros ordines pro humana gratia largiuntur, atque de largitate eadem laudis solummodo retributionem quaerunt. Hi nimirum quod gratis acceptum est gratis non tribuunt, quia de impenso officio sanctitatis nummum expetunt favoris. Unde bene cum iustum virum describeret propheta, ait: Qui excutit manus suas ab omni munere . Neque enim dicit: Qui excutit manus suas a munere, sed adiunxit ab omni, quia aliud est munus ab obsequio, aliud munus a manu, aliud munus a lingua. Munus quippe ab obsequio est subiectio indebite impensa, munus a manu pecunia est, munus a lingua favor. Qui ergo sacros ordines tribuit, tunc ab omni munere manus excutit, quando in divinis rebus non solum nullam pecuniam, sed etiam humanam gratiam non requirit.