monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 4, 3
Unde et adiuncta sunt praedicatoribus sanctis miracula, ut fidem verbis daret virtus ostensa, et nova facerent qui nova praedicarent, sicut in hac eadem lectione subiungitur: Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eiicite. Florente mundo, crescente humano genere, diu in hac vita subsistente carne, exuberante rerum opulentia, quis cum audiret vitam esse aliam crederet? Quis invisibilia visibilibus praeferret? Sed ad salutem redeuntibus infirmis, ad vitam resurgentibus mortuis, carnis munditiam recipientibus leprosis, ereptis a iure immundorum spirituum daemoniacis, tot visibilibus miraculis exactis, quis non crederet quod de invisibilibus audiret? Ad hoc quippe visibilia miracula coruscant, ut corda videntium ad fidem invisibilium pertrahant, ut per hoc quod mirum foris agitur hoc quod intus est longe mirabilius esse sentiatur. Unde nunc quoque cum fidelium numerositas excrevit, intra sanctam Ecclesiam multi sunt qui vitam virtutum tenent, sed signa virtutum non habent, quia frustra miraculum foris ostenditur, si deest quod intus operetur. Nam iuxta Magistri gentium vocem: Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus . Unde et idem praedicator egregius inter praedicationis verba dormientem, cadentemque de fenestra Eutychum, atque a vita funditus exstinctum, coram cunctis infidelibus orando suscitavit . Meliten veniens, et plenam infidelibus insulam sciens, patrem Publii dysenteria febribusque vexatum, orando sanavit . Peregrinationis vero suae comitem, et sanctae praedicationis adiutorem Timotheum, ex infirmitate stomachi lassescentem, non verbo curat, sed medicinali arte reparat, dicens: Modico vino utere, propter stomachum et frequentes tuas infirmitates . Qui ergo infirmum infidelem una prece salvat, cur et aegrotum socium prece non roborat? Quia nimirum ille foris per miraculum sanandus erat, qui interius vivus non erat, ut per hoc quod exterior potestas ostenderet, hunc ad vitam interior virtus animaret. Aegrotanti autem fideli socio exhibenda foris signa non fuerant, qui salubriter intus vivebat.