monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 4, 1
Cum constet omnibus, fratres charissimi, quia Redemptor noster in mundum pro redemptione gentium venit, cum Samaritanos quotidie ad fidem vocari conspicimus, quid est quod in praedicationem discipulos mittens, dicit: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel? Nisi hoc quod ex facti fine colligimus, quia prius soli Iudaeae voluit, et postmodum cunctis gentibus praedicari, ut dum illa converti vocata renueret, praedicatores sancti ad vocationem gentium per ordinem venirent, quatenus Redemptoris nostri praedicatio a propriis repulsa, gentiles populos quasi extraneos quaereret; et quod Iudaeis fiebat in testimonium, hoc gentibus gratiae esset incrementum. Erant enim tunc qui de Iudaea vocandi essent, et de gentibus vocandi non essent. Nam et in apostolorum Actibus, praedicante Petro, legimus et prius Hebraeorum tria millia, et postea quinque millia credidisse . Et cum praedicare apostoli gentibus in Asia voluissent, per Spiritum prohibiti esse memorantur ; et tamen ipse Spiritus qui prius praedicationem prohibuit, hanc Asianorum cordibus postmodum infudit. Nam diu est quod Asia cuncta iam credidit. Idcirco ergo prius prohibuit quod postmodum fecit, quia tunc in illa erant qui salvandi non erant. Tunc in illa erant qui necdum ad vitam reparari merebantur, nec tamen gravius de contempta praedicatione iudicari. Subtili ergo occultoque iudicio a quorumdam auribus praedicatio sancta subtrahitur, quia suscitari per gratiam non merentur. Unde necesse est, fratres charissimi, ut in omne quod agimus omnipotentis Dei super nos consilia occulta timeamus, ne dum mens nostra, exterius fusa, a sua se voluptate non revocat, intus contra eam iudex terribiliter adversa disponat. Quod bene Psalmista intuens, ait: Venite et videte opera Domini, quam terribilis in consiliis super filios hominum . Vidit namque quod alius misericorditer vocatur, alius iustitia exigente repellitur. Et quia alia parcendo Dominus, alia irascendo disponit, expavit quod penetrare non potuit. Et quem non solum investigabilem, sed etiam in quibusdam suis sententiis inflexibilem vidit, terribilem in consiliis esse memoravit. 2. Missis autem praedicatoribus, quid praecipiatur audiamus. Euntes praedicate, dicentes, quia appropinquavit regnum coelorum. Hoc iam, fratres charissimi, etiam si Evangelium taceat, mundus clamat. Ruinae namque illius voces eius sunt. Qui enim tot attritus percussionibus a gloria sua cecidit, quasi iam nobis e proximo regnum aliud quod sequitur ostendit. Ipsis iam et a quibus amatur amarus est. Ipsae eius ruinae praedicant quod amandus non est. Si enim ruinam sui domus quassata minaretur, quisquis in illa habitaret fugeret; et qui stantem dilexerat, recedere quantocius a cadente festinaret. Si igitur mundus cadit, et nos cum amando amplectimur, opprimi volumus potius quam habitare, quia nulla nos ratio a ruina illius separat, quos eius passionibus amor ligat. Facile est ergo nunc iam cum destructa omnia cernimus animum nostrum ab eius dilectione disiungere. Sed hoc illo in tempore difficillimum fuit, quo tunc praedicare coelorum regnum invisibile mittebantur, cum longe lateque omnia cernerent florere regna terrarum.