monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 3
Scriptura sacra cibus noster et potus est. Unde etiam Dominus per prophetam alium minatur: Mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini . Qui ergo, subtracto suo eloquio, fame ac siti nos dicit atteri, quia eius verba et cibus noster et potus sint demonstrat. Sed notandum quod aliquando cibus, aliquando potus sunt. In rebus enim obscurioribus quae intelligi nequeunt nisi exponantur, Scriptura sacra cibus est, quia quidquid exponitur ut intelligatur, quasi manditur ut glutiatur. In rebus vero apertioribus potus est. Potum enim non mandendo glutimus. Apertiora ergo mandato bibimus, quia etiam non exposita intelligere valemus. Pro eo autem quod multa Ezechiel propheta obscura atque perplexa auditurus erat, nequaquam ei de sacro volumine dicitur, bibe, sed comede. Ac si aperte diceretur: Pertracta et intellige, id est prius mande, et tunc degluti. Sed in verbis sacri eloquii iste debet studii nostri ordo servari, ut haec ideo cognoscamus, quatenus de iniquitate nostra compuncti, cognoscentes mala quae fecimus, vitemus ne alia faciamus.