monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 1
Solent quidam scripta sacri eloquii legentes, cum sublimiores eius sententias penetrant, minora mandata quae infirmioribus data sunt tumenti sensu despicere, et ea velle in alium intellectum permutare. Qui si recte in eo alta intelligerent, mandata quoque minima despectui non haberent, quia divina praecepta sic in quibusdam loquuntur magnis, ut tamen in quibusdam congruant parvulis, qui per incrementa intelligentiae quasi quibusdam passibus mentis crescant, atque ad maiora intelligenda perveniant. Unde nunc sancto prophetae dicitur: Fili hominis, quodcunque inveneris comede.