monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 1
Initium libri in Ezechiel propheta magnis obscuritatibus clausum, et quibusdam mysteriorum nodis ligatum, in homiliis octo, Domino nostro Iesu Christo largiente, discussimus. Iam nunc planiora sunt, et minus difficilia quae sequuntur. Charitati itaque vestrae colloquimur, eidem omnipotenti Deo gratias referentes, quia post tot opaca silvarum, tandem laeti ad campos exivimus, in quibus liberis gressibus locutionis nostrae intrepidum pedem ponamus. Ecce enim postquam propheta similitudinem gloriae Domini contemplatus, in faciem suam cecidit, adiungit: Et audivi vocem loquentis, et dixit ad me: Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum. Ubi adhuc subditur: Et ingressus est in me spiritus, postquam locutus est mihi, et statuit me super pedes meos.