monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 12, 2
Qui videlicet sacerdos inopinate contigit ut ad putandam vineam esset occupatus, atque ad se venientibus diceret: Antecedite, ecce ego vos subsequor. Cumque videret sibi in eodem opere parum aliquid superesse, paululum moram fecit, ut opus quod minimum restabat expleret, quo expleto, coepit ad aegrum pergere. Eunti vero in itinere occurrentes hi qui prius venerant, obviam facti sunt, dicentes: Pater, quare tardasti?