monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 12, 1
In eo etiam loco Interorina vallis dicitur, quae a multis verbo rustico Interocrina nominatur, in qua erat quidam vir vitae valde admirabilis, nomine Severus, Ecclesiae beatae Mariae Dei genitricis semper virgnis sacerdos . Hunc cum quidam paterfamilias ad extremum venisset diem, missis concite nuntiis, rogavit ut ad se quantocius veniret, suisque orationibus pro peccatis eius intercederet, ut, acta de malis suis poenitentia, solutus culpa ex corpore exiret.