monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 11, 1
Quidam namque in eadem provincia, Martyrius nomine , devotus valde omnipotentis Dei famulus exstitit, qui hoc de virtutis suae testimonio signum dedit. Dum quadam die fratres illius panem subcinericium fecissent, eique obliti essent crucis signum imprimere, sicut in hac provincia crudi panes ligno signari solent, ut per quadras quatuor partiti videantur, idem Dei famulus adfuit, eisque referentibus signatum non fuisse cognovit.