monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.48 r > csg877.227 > sectio 66 > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 10, 32
At ille: Duo hesterno die venerunt, qui me eiicientes ex corpore in bonum locum duxerunt, hodie autem unus missus est qui dixit: Reducite eum, quia Fortunatus episcopus in domum eius venit. Quibus verbis expletis, mox ex infirmitate convaluit, et in hac vita diutius mansit. Nec tamen credendum est quia locum quem acceperat perdidit, quia dubium non est quod intercessoris sui precibus potuit post mortem melius vivere, qui et ante mortem studuit omnipotenti Deo placere.