monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 10, 31
Expleta autem prece surrexit, et iuxta corpus defuncti sedit; non autem grandi voce defunctum per nomen vocavit, dicens: Frater Marcelle. Ille autem, ac si leviter dormiens, ad vicinam vocem quamvis modicam fuisset excitatus, statim oculos aperuit, atque ad episcopum respiciens, dixit: O quid fecisti? o quid fecisti? Cui episcopus respondit, dicens: Quid feci?