monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 10, 29
Cuius corpus cum longius esset efferendum, die eodem sepeliri non potuit. Cumque mora esset temporis ad explendum debitum sepulturae, sorores eius, morte eius afflictae, cucurrerunt flentes ad venerabilem virum Fortunatum, eique magnis vocibus clamare coeperunt: Scimus quia apostolorum vitam tenes, leprosos mundas, caecos illuminas, veni, et resuscita mortuum nostrum.