monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 10, 26
mox ut aqua benedicta Gothi coxam contigit, ita omnis fractura solidata est, et saluti pristinae coxa restituta, ut hora eadem de lecto surgeret, et ascenso equo ita coeptum iter ageret, ac si nullam unquam laesionem corporis pertulisset. Factumque est ut qui sancto viro Fortunato pueros cum pretio reddere obedientiae subiectus noluit, eos sine pretio poena subactus daret. His igitur expletis studebat adhuc senex de eo et alia narrare.