monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 10, 25
Susceptos itaque puerulos diaconus ad episcopum reduxit, cui benedictam aquam venerabilis Fortunatus statim dedit, dicens: Vade citius, et eam super iacentis corpus proiice. Perrexit itaque diaconus, atque ad Gothum introgressus, benedictam aquam super membra illius aspersit. Res mira et vehementer stupenda!