monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 10, 24
Tunc levatus in manibus, reductus est ad hospitium. Qui festinus misit, et pueros quos praemiserat reduxit, et viro venerabili Fortunato mandavit, dicens: Rogo te, Pater, mitte ad me diaconum tuum. Cuius diaconus dum ad iacentem venisset, pueros quos redditurum se episcopo omnino negaverat, ad medium deduxit, eosque diacono illius reddidit, dicens: Vade, et dic domino meo episcopo: Quia maledixisti mihi, ecce percussus sum; sed pueros quos quaesisti, recipe, et pro me, rogo, intercede.