monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 10, 20
Quadam namque die Gothi iuxta Tudertinam civitatem venerunt, qui ad partes Ravennae properabant, et duos parvos puerulos de possessione abstulerant, quae possessio praefatae Tudertinae civitati subiacebat. Hoc cum viro sanctissimo Fortunato nuntiatum fuisset, protinus misit, atque eosdem Gothos ad se evocari fecit. Quos blando sermone alloquens, eorum prius studuit asperitatem placare, ac post intulit, dicens: Quale vultis pretium dabo, et puerulos quos abstulistis reddite, mihique hoc gratiae vestrae munus praebete.