monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 10, 17
Quem cum suscipere ille renueret, ipse vero in precibus, ne despiceretur eius oblatio, perseveraret, sanctus vir mediam duarum partium viam tenens, et petitionem militis audivit, et munus recipere pro exhibita virtute recusavit; prius namque dignum pretium praebuit, et postea equum qui sibi offerebatur accepit. Quia enim si non susciperet, eum contristari conspexerat, charitate cogente emit quod necessarium non habebat.