monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 10, 16
Tunc utcunque a multis ligatus ad virum Dei deductus est. Qui mox eius capiti extensa manu signum crucis edidit, cunctam eius rabiem in mansuetudinem mutavit, ita ut postea mitior existeret, quam ante illam insaniam fuisset. Tunc idem miles equum suum, quem celerrimo miraculi imperio a sua vesania vidit immutatum, eidem sancto viro decrevit offerendum.