monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 10, 15
GREGOR. Alio quoque tempore, cum oculorum quidam lumen amisisset, ad hunc deductus intercessionis eius opem petiit, et impetravit. Nam cum vir Dei oratione facta oculis eius signum crucis imprimeret, ab eis, protinus luce reddita, nox caecitatis abscessit. Praeterea equus cuiusdam militis in rabiem fuerat versus, ita ut a multis teneri vix posset: sed et quoscunque potuisset invadere, eorum membra morsibus dilaniaret.