monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 10, 13
Sunt namque nonnulli, qui idcirco bona facere student, ut gratiam alienae operationis obnubilent; nec pascuntur bono quod faciunt, sed laude boni qua caeteros premunt. Qua de re existimo hunc virum qui malignum spiritum in hospitalitatem suscepit, ostentationi potius intendisse quam operi, ut meliora quam episcopus fecisse videretur; quatenus ipse susciperet eum, quem vir Domini Fortunatus expulisset.