monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3 > csg7.90 > sectio 18 > bnfNAL2061.70 > sectio 12
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 10, 12
GREGOR. Multa, Petre, videntur bona, sed non sunt, quia bono animo non fiunt. Unde et in Evangelio Veritas dicit: Si oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit . Quia cum perversa est intentio quae praecedit, pravum est omne opus quod sequitur, quamvis esse rectum videatur. Ego namque hunc virum, qui dum quasi hospitalitatem exhiberet orbatus est, non pietatis opere delectatum aestimo, sed episcopi derogatione; nam poena subsequens innotuit, quia praecedens illa susceptio sine culpa non fuit.