monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 10, 8
Alio quoque tempore idem vir omnipotentis Dei famulus ex obsesso quodam homine immundum spiritum excussit. Qui malignus spiritus cum vesperascente iam die secretam ab hominibus horam cerneret, peregrinum quempiam esse se simulans, circuire coepit civitatis plateas et clamare: O virum sanctum Fortunatum episcopum! ecce quid fecit? peregrinum hominem de hospitio suo expulit.