monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 10, 5
Et quia ultra vires voluit quidquam praesumere, compulsus est cognoscere in sua vexatione quid esset. Hi vero qui aderant, puellam in manibus ex oratorio sublatam ad domum propriam deportaverunt. Cumque hanc antiquus hostis vexatione continua vehementer attereret, propinqui sui eam carnaliter amantes, et amando persequentes, ad obtinendum salutis remedium maleficis tradiderunt; ut eius animam funditus exstinguerent, cuius carni magicis artibus ad tempus prodesse conarentur.