monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 10, 4
Mox vero ut reliquiae beati Sebastiani martyris oratorium ingressae sunt, eamdem praedictae matronae nurum malignus spiritus arripuit, et coram omni populo vexare coepit. Eiusdem vero oratorii presbyter dum eam vehementissime vexari conspiceret, ex altari protinus sindonem tulit, eamque operuit; sed hunc simul repente diabolus invasit.