monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 9, 28
Haec itaque in hospitii sui vestibulo gallinas nutrire consueverat: sed eas ex vicino rure vulpes veniens auferebat. Quadam vero die dum in eodem vestibulo puer Bonifacius staret, vulpes ex more venit, et gallinam abstulit. Ipse autem concitus Ecclesiam intravit, et se in orationem prosternens, apertis vocibus dixit: Placet tibi, Domine, ut de nutrimentis matris meae manducare non possim? Ecce enim gallinas quas nutrit vulpes comedit. Qui ab oratione surgens, Ecclesiam est egressus.