monumenta.ch > Gregorius Magnus > bkeCod.20.60v > 5 > sectio 14 > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 9, 27
Puer autem Dei sese illic protinus in orationem dedit, qui post paululum egressus, ad horreum matrem reduxit, quod ita tritico plenum inventum est, sicut plenum ante non fuerat, cum mater illius totius anni sumptus se congregasse gaudebat. Quo viso miraculo cumpuncta mater, ipsa iam coepit agere ut daret, qui sic celeriter posset quae petiisset accipere.