monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 9, 24
Nuper quoque de eiusdem loci partibus senex quidam clericus advenit, qui ea de illo narrat, quae silentio non sunt premenda. Nam dicit quod quadam die ingressus hortum, magna hunc erucae multitudine invenit esse coopertum: qui omne olus deperire conspiciens, ad easdem erucas conversus, dixit: Adiuro vos in nomine Domini Dei nostri Iesu Christi, recedite hinc, atque haec olera comedere nolite.