monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 9, 22
Alio quoque tempore duo ad eum Gothi hospitalitatis gratia venerunt, qui Ravennam se festinare professi sunt. Quibus ipse parvum vas ligneum vino plenum manu sua praebuit, quod fortasse in prandio itineris habere potuissent: ex quo illi quoadusque Ravennam pervenirent, biberunt Gothi. Aliquantis autem diebus in eadem civitate morati sunt, et vinum quod a sancto viro acceperant, quotidie in usu habuerunt.