monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 9, 20
Cumque subito oculos ad vestimentum suum inter extensa brachia reduxisset, repente in sinu suo duodecim aureos invenit ita fulgentes, tanquam si ex igne producti eadem hora fuissent. Qui mox de Ecclesia egressus, eos in sinum furentis presbyteri proiecit, dicens: Ecce habes solidos quos quaesisti; sed hoc tibi notum sit, quia post mortem meam tu huius Ecclesiae episcopus non eris propter avaritiam tuam.