monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 9, 19
Cumque eum locutione blanda vir Dei temperare voluisset, coepit ille cum iurgio respondere, dicens: Omnes tecum vivunt, solus ego hic ante te vivere non possum: redde mihi solidos meos. Quibus vocibus commotus episcopus, beatae Mariae semper virginis Ecclesiam ingressus est, et elevatis manibus extenso vestimento, stando coepit exorare, ut ei redderet unde presbyteri furentis insaniam mitigare potuisset.