monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 9, 18
Itaque Constantius presbyter reversus ex opere, arcam fractam reperit, et caballi sui pretium quod in eam posuerat, non invenit. Coepit itaque voce magna perstrepere, et cum furore nimio clamare: Omnes hic vivunt, solus ego in domo hac vivere non possum. Ad cuius nimirum voces venit episcopus, omnesque qui in eodem episcopio aderant.