monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 9, 16
Alio quoque tempore praedictus Constantius presbyter nepos eius, equum suum duodecim aureis vendidit, quos in propriam arcam ponens, ad exercendum opus aliquod discessit. Cum subito ad episcopium pauperes venerunt, qui importune precabantur ut eis sanctus vir Bonifacius episcopus ad consolationem suae inopiae aliquid largiri debuisset.