monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 9, 13
Ego ad mensam refectionis veni, os adhuc ad laudem Dei non aperui, et ille cum simia veniens percussit cymbala. Subiunxit tamen et ait: Ite et pro charitate ei cibum potumque tribuite; scitote tamen quia mortuus est. Qui infelix vir dum panem ac vinum ex eadem domo percepisset, egredi ianuam voluit, sed saxum ingens subito de tecto cecidit, eique in verticem venit.