monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 9, 11
GREGOR. Adhuc pauca aliqua quae de Bonifacii episcopi opere supersunt, quia eius memoriam fecimus, exsequamur. Alio namque tempore beati Proculi martyris natalitius propinquabat dies, quo in loco vir nobilis Fortunatus nomine manebat: qui magnis precibus ab eodem venerabili viro postulavit ut cum apud beatum martyrem missarum solemnia ageret, ad benedictionem dandam in suam domum declinaret.