monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 9, 7
PETR. Quia occasio apta se praebuit, libet inquirere quidnam sit quod Redemptor noster cum duobus caecis lumen reddidit, iussit ut nemini dicerent, et illi abeuntes diffamaverunt eum in totam terram illam . Nunquidnam unigenitus Filius, Patri et sancto Spiritui coaeternus, hac in re velle habuit, quod non potuit implere, ut miraculum quod taceri voluit, minime potuisset abscondi?