monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 9, 6
Tunc terribiliter presbytero praecepit ne quousque ipse in corpore viveret, hoc miraculum cuiquam indicaret; pertimescens videlicet ne in virtute facti favore humano pulsatus, inde intus inanesceret, unde foris hominibus magnus appareret: exemplum etiam Magistri sequens, qui ut nos ad viam humilitatis instrueret, de semetipso discipulis praecepit, dicens ut ea quae vidissent, nemini dicerent, quousque Filius hominis a mortuis resurgeret .