monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 9, 4
Cumque ex iisdem racemis parum aliquid vini deflueret, coepit hoc vir Dei suis manibus in parvo vase suscipere, et per cuncta dolia omniaque vasa quae parata fuerant, pro benedictione dividere, ut ex eodem vino omnia vascula vix infusa viderentur. Cum vero ex liquore vini parum aliquid in vasis omnibus misisset, vocato protinus presbytero, iussit pauperes adesse.