monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 9, 3
Quadam vero die mandavit Constantio presbytero nepoti suo, ut cuncta vini vascula in episcopio, omniaque dolia, ita ut ante consueverat, pice superfusa praepararet. Quod cum nepos illius presbyter audisset, valde admiratus est quod quasi insana praeciperet, ut vini vascula praeparari faceret, qui vinum minime haberet; nec tamen praesumpsit inquirere cur talia iuberet, sed iussis obtemperans, omnia ex more praeparavit. Tunc vir Dei vineam ingressus racemos collegit, ad calcatorium detulit, omnesque exinde egredi praecepit, solusque ibi cum uno parvulo puerulo remansit, quem in eodem calcatorio deposuit, et calcare ipsos paucissimos racemos fecit.